Engelberg, Stiftsbibliothek, Cod. 14
P. Benedictus Gottwald, Catalogus codicum manu scriptorum qui asservantur in Bibliotheca Monasterii O.S.B. Engelbergensis in Helvetia, Freiburg im Breisgau 1891, p. 29-30.
Titre du manuscrit:
. De Trinitate libri quindecim, praemissa epistola ad Aurelium.
Période: Exaratus saeculo XII. exeunte.
Ancienne Cote:
Olim signatus 1/11.
Volume:
Foliorum 187.
Format: 385 : 242 mm.
Mise en page:
Lineis plenis exaratus.
Décoration: Litterae initiales partim minio tinctae omni ornatu carent, partim voluta et folia repraesentantes monstruosis hominum atque animalium figuris intermixtis suffusco colore confectae audaci manu insignique arte sunt delineatae.
Cfr. Rahn, Geschichte der bildenden Künste in der Schweiz. Zürich 1876. Pag. 309 sqq.
Cfr. Rahn, Geschichte der bildenden Künste in der Schweiz. Zürich 1876. Pag. 309 sqq.
Sommaire:
-
De Trinitate libri quindecim, praemissa epistola ad Aurelium.
P. L. 42, 817-1098.
Singulos libros praecedunt capitula.
Folio 1'. conspicitur imago s. Doctoris tres adversarios confundentis his versibus illustrata:
Malleus erroris, divini rore saporis
Augustinus hic ebrius indeque sobrius huius.
Hi metuunt vultum, quia scit confundere multum,
Reges perfidiae convincens ore sophyae.
Origine du manuscrit:
Exaratus saeculo XII. exeunte sub b. Berchtoldo (1178-1197) et Henrico I. (1197-1223) abbatibus monasterii Engelbergensis. Aetatem codicis indicant versus sequentes fol. 1:
Abbas dum fulsit Berhtolt me scribere jussit,
Unde deus trinus vere quoque noscitur unus.
Sed mox hic dignus, castus pater atque benignus
Carnis onus posuit, praesentia scriptaque linquit
Imperfecta. Sibi successit munere Christi
Dictus Heinricus; bonus hic retinereque dignus
Abbatis nomen perfecit et ipse volumen.
Ergo dei pia mamma, tui quae filia nati,
Tu genitusque tuus dignare voluminis huius
Munus blanda datum bona mitis suscipe gratum.